Hľadaný výraz: Dt 4,9-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos 10 die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos”. 11 Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo. 12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis. 13 Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis. 14 Mihique mandavit in illo tempore, ut docerem vos praecepta et iudicia, quae facere deberetis in terra, quam possessuri estis.

1

mail   print   facebook   twitter